Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2311-Brethren 38


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23-24 May, 1428.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 56r.
Ne frater exerceat usuram seu illicitum lucrum cum suis denariis
Item quia usure de iure divino et humano in omnibus conditionibus personarum sunt fetide et specialiter religiosis, a quibus debent esse repudiate et abominabiles, pro tanto stabilimus, quod, si in conventu vel extra, quod deus non permittat, aliquis frater contractabit usuram aut recipiat in aliquo modo illicitum lucrum sue pecunie, si est preceptor, sit ipso facto privatus preceptoria, quam tenet, nec aliam possit obtinere per spatium x annorum numerando a die privationis, et provisio ipsius preceptorie vel preceptoriarum vacantium propter dictum delictum pertineat magistro et conventui et debentur fratribus existentibus in conventu secundum bonos usus religionis. Et si fuerit frater conventualis, ammittat totam suam ancianitatem et cavimentum. Et pecuniam usurariam applicetur thesauro, de qua fiat restitutio illi vel illis de pecunia per eos soluta ratione usure.


Repeated and supplemented by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.
Cf. 2316-Brethren 43


Next Brethren 39 | Back to the Contents