Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1311-Fratres 38
Frater Antonius Fluviani magister
xxxviii. Inhibitio foenoris et usurę
Lege quidem divina pariter et humana sancitum est, ne quis foenus et usuram exerceat. Quod si laicis hoc damnabile crimen optima ratione prohibitum videtur, multomagis religiosi deo dicati et fidei tuitioni ascripti ab eo cavere debent. Non licet(a) igitur fratribus nostris quacunque auctoritate fungentibus foenus aut usuram exercere aut contractus illicitos seu usurarios inire, facere sive committere. Si quis autem contra hanc institutionem divino iuri inherentem temerario ausu facere presumpserit, si preceptor fuerit, eo ipso preceptoria privatus censeatur et decem annos inhabilis ad obtinendum preceptoriam existat. Si vero frater conventualis existat, antianitatem per decennium perdat, in quo termino cabimentum aut preceptoriam habere non possit. Pecunia quoque, ex qua foenus comissum est, erario applicetur. Et quod ultra sortem principalem per usuram acquisitum est, ei, cum quo usura comissa est, restituatur.
Next Fratres 39 | Back to the Contents