Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2116-Treasury 20
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Rhodes 21 September, 1449.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 80r-v.
Et primo stabilitum et ordinatum est, [quod] stabilimento magistri Ioannis de Lastico moderni, ubi loquitur de gubernatione communis thesauri et de duobus probis hominibus dicti communis thesauri procuratoribus(a), addatur, quod preter et ultra magnum preceptorem, conservatorem generalem de lingua cui continget et ultra duos probos procuratores predictos communis thesauri addantur septem fratres septem linguarum, id est de lingua qualibet unus, qui sunt in totum septem preter et ultra supra nominatos, qui habeant potestatem revidendi et visitandi computa et omnia communis thesauri negotia, quomodo ministrentur et gerentur. Et ad hoc faciendum eligant diem unum ebdomede, in quo dictam visitationem facere teneantur. Et si reperiant aliquid reformandum, ubi aliquo remedio [providere] fuerit opus, requirant a magistro et consilio illa ante alia quevis agenda per consilium deliberent [read: deliberare]. Et predicti eligantur ab ipsis linguis fratres idonei et sufficientes et notabiles, apti et intelligentes huius exercitio, pro ut melius in ei(u)sdem reperiantur. Post electionem presententur magistro et consilio, et ibidem
(a) Cf. 2113-Treasury 17 und 2114-Treasury 18.
Next Treasury 21 | Back to the Contents