Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1116-Thesaurus 20
Frater Ioannes de Lastico magister
xx. De octo auditoribus computorum
Non potest satis diligens cura adhiberi circa utilitatem et comodum erarii nostri, quod onera supportat et alimenta nobis prebet. Idcirco – ultra et preter magnum preceptorem ac duos procuratores comunis thesauri conservatorem quoque generalem – octo fratres octo linguarum, unum de qualibet lingua, deputari iubemus, qui computa et omnia thesauri negotia visitandi, audiendi, recognoscendi, quo modo ministrentur et gerantur(a), auctoritatem et facultatem habeant. Qualibet quoque hebdomada unum diem deputent, in quo id exerceant. Quod(b) si aliquid reformandum compererint, ad magistrum et consilium ordinarium referant, qui postpositis aliis negotiis super hoc provideant. Dicti enim fratres sufficientes, idonei, probi et intelligentes huic officio apti a fratribus linguarum eligentur, qui sic electi magistro et consilio ordinario presententur. Constituti quoque coram magistro sacramento solemni adigantur, quod fideliter commodum thesauri procurabunt et ipsum pro eorum conscientia(c) a damno conservabunt. Dicti enim octo redditioni computorum, [52v] que magistro et consilio quolibet mense fiet, aderunt. Intererunt quoque solemnibus per thesaurum faciendis. Quolibet enim anno ipsos octo fratres mutari iubemus et modo predicto alios subrogari.
(b) In front, crossed out quod d.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. consientia.
Next Thesaurus 21 | Back to the Contents