Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2113-Treasury 17


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 November, 1440.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 70v-71r.
De modo conservationis communis thesauri.
Item quia magis vanum esse[t] imposuisse subsidium et onera et illo acquisito et coadiuvato cum pena et difficultate, si postea pure non conservaretur et cum utilitate distribueretur, statuimus et ordinamus, quod auctoritate et virtute huius presentis generalis capituli omnes monete auri aut argenti, iocalia, alia res subtiles et vasa et pretiose et similiter omnes panni de sirico, de lana, lino, canape et alie robe omnes nove et usitate, que mittentur aut pertinerent communi thesauro tam dicti quinquennii quam de arreragiis debitis, mortuorum, vacantium, annatarum, spoliorum, passagiorum, censuum aut cuiuslibet rationis vel modi, debeant pervenire et consignentur in futurum ad manus trium nobilium religiosorum nostre religionis, videlicet magnis preceptoris, qui numquam possit mutare respectu sui officii, et duorum aliorum bailivorum de diversis linguis. Et si in conventu esset penuria bailivorum et priorum, bailivi capiantur per capitulum aut alii locumtenentes bailivorum aut preceptorum de duabus diversis linguis habendo principaliter respectum, quod sint probi homines bone et laudabilis vite et fame ad electionem magistri et sui consilii. Que electio fiat cum sollemnibus sacramentis et diligentia magna, et dicti duo remittantur de anno in annum et teneantur reddere et demonstrare calculum de anno preterito coram dictis magistro et consilio inscriptis, coram duobus, qui erunt electi pro anno futuro, quousque sit manifestus introitus et exitus et residuum. Et quod dicti tres habeant unam capsam fortem in loco apto et tuto ad retinendum thesaurum, que sit clausa tribus fortibus ferrallis, et claves custodiantur per dictos tres, videlicet quilibet suam, infra quam debeant ponere et servare dictam monetam auri et argenti et alia iocalia et res pretiosas et subtiles insimul cum uno libro intus, in quo sint ordinate scriptum introitus et exitus thesauri, et similiter debeat habere unum bonum et aptum magazenum pro conservatione pannorum, canavazorum et aliarum robarum grossarum predictarum clausum tribus fortis ferrallis, et claves custodiantur per dictos tres, sicut dictum est supra. Et quando thesaurarius aut suus locumtenens habebit necessitatem de drappis pro solutione soldee, per dictos tres deputatos deliberentur dicto thesaurario et bullentur eorum bulla subtiliter ad hoc, ut non possit permutari et non possit rumpi et incendi drappus a dicto thesauro, quod non sit dicta bulla bullatum. Neque umquam monete aut alia roba aut res aliqua deliberentur per dictos tres, que non scribantur in dicto libro per manum thesaurarii aut sui locumtenentis aut scribani thesauri. Et thesaurarius aut suus locumtenens sub pena privationis teneatur reddere suum computum secundum formam stabilimentorum, videlicet semel in mense in anno forma et modo supradictis.


Next Treasury 18 | Back to the Contents