Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2364-Elections 20


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 17 November, 1478.

NLM Arch. 283 (Register of the chapters general), fol. 182v-183r.
De eleccione priorum et baiulivorum.
Circa ea omni studio est intendendum, que gradus excelsiores religionis nostre concernunt, ne ad eos promoveantur, qui minus apti et ignari rerum ordinis sunt. Quare maiores ordinis nostri sapienti deliberatione in his providerunt, auctoritatem quoque magistro et consilio ordinario id agendi concesserunt. Contra que quidem instituta nonnulli agere animo pertinaci aliquando presumpserunt. Volentes igitur dolis et maliciis religiosorum obviare vestigiis predecessorum nostrorum inherentes eapropter statuimus et decrevimus, quod baiulivi aut priores seu castellanus Emposte in prioratibus vel castellania Emposte in capitulis provincialibus seu assembleis vel extra nullo pacto eligi possint, sed tantum dicte elecciones per magistrum et consilium ordinarium fieri debeant. Quid quidem enim preter hunc ordinem factum fuerit, irritum et inane penitus censeatur. Prohibentes et districtius iniungentes omnibus et singulis fratribus quacumque auctoritate fungentibus, presentibus et futuris, ne quovismodo presumant in partibus occiduis in unum convenire aut capitulum sive assembleam celebrare vel suffragia et vota dare pro talibus eleccionibus faciendis aut aliquem in baiulivum, priorem vel castellanum Emposte eligere, creare ac designare. Qui autem contrafecerint, si preceptores sint, eo ipso preceptoriis privati intelligantur, et de preceptoriis absque alia monicione et citacione per magistrum et conventum Rhodi provideri possit. Et ad alias preceptorias consequendas inhabiles perpetuo reddantur. Si vero conventuales extiterint, ancianitate per imperpetuum privati eo ipso existant. Et nihilominus sic nulliter electi baiuliatum aut prioratum seu castellaniam Emposte in vim dicte eleccionis consequi non possint. Et privati aliis preceptoriis, quas possidebunt, ipso facto sint atque inhabiles ad alia obtinenda censeantur penamque habitus incurrant. Attamen vacantibus prioratibus et castellania Emposte preceptores prioratuum et castellanie Emposte eligere locatenentes secundum consuetudinem usque ad promocionem prioris et castellani possint.


Next Collations 1 | Back to the Contents