Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1364-Electiones 20


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xx.(a) Quod electio priorum et baiulivorum fiat per magistrum et consilium ordinarium, quibus tantum hoc agendi facultas conceditur

Grande quidem preiudicium afferetur, si prioratus et baiuliatus, quorum gradus excellentiores in nostro ordine censetur, ab inferioribus quidem, quibus id agendi facultas est penitus denegata, conferrentur, ex quo plerunque provectorum et antianorum de religione benemeritorum lederetur ratio. Ideo circa ea omni studio est innitendum, ne ad ipsos gradus provehantur, qui minus apti et rerum ordinis ignari diiudicantur. Quare laudabiliter hactenus observatum est, ut magister et consilum ordinarium huius electionis auctoritatem habeant. Cui quidem institutioni nonnulli contumaciter refragantes aliquando abuti presumpsere. Cupientes igitur temerario ausui, dolo et fraudi perversorum iustas sanctiones obiicere statuimus atque sancimus, quod baiulivi tam conventuales quam capitulares et priores atque castellanus Emposte nullo pacto quacunque causa cogente in prioratibus et castellania Emposte, in capitulis assembleisque provincialibus vel extra eligi possint, nam eis talis auctoritas prorsus est denegata. Dicte namque electiones et promotiones optimo iure ac laudabili institutione magistro et consilio ordinario religionis nostre pertinent et spectant. Quicquid profecto preter hunc ordinem factum fuerit, irritum et inane penitus censeatur. Prohibentes et districtius iniungentes omnibus et singulis fratribus quacunque auctoritate fungentibus presentibus et futuris, ne quovis modo presumant in partibus occiduis aut alibi in unum convenire aut capitulum sive(b) assembleam celebrare vel suffragia et vota dare pro talibus electionibus faciendis aut aliquem in baiulivum, priorem vel castellanum Emposte eligere, creare ac designare [109r] audeant. Qui autem contrafecerint, si preceptores sint, eo ipso preceptoriis privati intelligantur, et de preceptoriis absque alia citatione et monitione per magistrum et conventum Rhodi provideatur. Ad alias quoque preceptorias consequendas inhabiles perpetuo reddantur. Si vero conventuales extiterint, antianitate per imperpetuum privati eo ipso existant(c). Et nihilominus sic nulliter electi baiuliatum aut prioratum seu castellaniam Emposte in vim dicte electionis consequi non possint. Et privati aliis preceptoriis, quas possidebant, ipso facto existant atque inhabiles ad alia beneficia obtinenda censeantur. Poenam quoque habitus incurrant. Vacantibus tamen prioratibus et castellania Emposte preceptores prioratuum et castellanie eligere locatenentes secundum laudabilem institutionem poterunt. Reservata quoque est linguarum sinotatio seu nominatio pro veteri consuetudine fieri solita.(d)


(a) Ulm 1496; Ms., Venice 1495, Salamanca 1534 xix.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms sue.
(c) It follows, crossed out atque inhabiles ad alia benefitia.
(d) In Ulm 1496 follows a woodcut with the inscription Collatio.

Next Collationes 1 | Back to the Contents