Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2350-Elections 6


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 66v
Quod possint fieri bailivi et priores tam de fratribus ultramarinis quam citra.
Item cum per nos et predecessores nostros fuit stabilitum, quod nullus possit fieri bailivus conventus, prior vel castellanus per capitulum, nisi fecerit residentiam in conventu per x annos, ut melius eumdem cognosceret et diligenter conventum ac religionis sciret asperitates, per hoc presens capitulum eisdem stabilimentis adiungimus, [quia] una cum eorum consilio omnia facta nostre religionis tractare debeamus, ex quo nimis neccessum est, quod sint persone virtuose, sapientes et discrete, quod amodo, dum alter dictorum baiuliatuum vel prioratuum vacabit per mortem vel alias, sit ad discretionem magistri cum consilio dictorum baillivorum et priorum existentium in dicto capitulo [read: conventu] instituendi et ordinandi in bailivum vel priorem quemdam fratrem citra vel ultra mare lingue, vel [read: cui] baiuliatus vel prioratus pertinebit, habendo respectum principaliter – dum tamen x annos fuerit in dicto conventu, ut supra dictum est – ad virtutem, scientiam et discretionem ipsius fratris pro utilitate et manutentione istius religionis.


Next Elections 7 | Back to the Contents