Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1350-Electiones 6


    Frater Antonius Fluviani magister
vi. Quod fratres presentes in conventu et absentes ab eodem eligi possunt in baiulivos et priores

[105v] Dignum est, ut, qui religionis agenda cognoverunt et virtutibus ornati sunt ad gradus quidem excellentiores promoveantur. Itaque stabilimus, quod magister, baiulivi et priores in conventu Rhodi existentes fratres presentes in ipso conventu Rhodi ac etiam illos, qui a conventu absentes sunt, ad baiuliatus et prioratus ac castellanię Emposte dignitatem assumere possint, habendo respectum ad virtutem et discretionem illorum, qui sunt eligendi, ita tamen quod, prout stabilitum est, annos professionis et residentie in conventu compleverint.


Next Electiones 7 | Back to the Contents