Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2266-Priors 17


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23-24 May, 1428.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 57v.
De expensis priorum fiendis in eorum visitationibus
Item quod non graventur in visitationibus preceptores expensis excessivis pro stabilimento magistri Oddonis de Pino(a) et Philliberto de Nailliaco(b):
Item, ut non graventur in visitationibus preceptores religionis expensis excessivis, per stabilimentum magistri Ode de Pinibus, quod loquitur de numero equorum, quos unusquisque prior vel castellanus debet habere, dum visitat, bene et rationabiliter fuerit ordinatum excepto tamen modo in prioratibus Acquitanie et Campanie, stabilitum est, quod prefatum stabilimentum bene manuteneatur et observetur secundum suam formam, hoc iuncto et declarato per hoc presens capitulum quod prior Equitanie possit ad x equos visitare, prior vero Campanie ad octo et non ultra], qui bene de numero equitaturarum, quas prior debet ducere visitando, debite proviserunt preter de prioratu Catalonie, de quo est stabilitum, quod dicta stabilimenta bene et diligenter observentur in eorum forma et tenore. Declarando et addendo per presens generale capitulum, quod dictus prior Catalonie visitet cum octo equis et non ultra, et quod nec sibi nec aliis prioribus et castellanis nostre religionis possit probari per preceptores, quod excedant numerum in maiori quantitate nisi secundum tenorem dictorum stabilimentorum.


(a) Enacted by the chapter general at Limassol 30 September, 1294, see Cart., 3, no. 4259, §1, pp. 650f.
(b) Enacted by the chapter general at Rhodes 19 September, 1420, BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 49v.


Cf. 2260-Priors 11.


Next Priors 18 | Back to the Contents