Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2263-Priors 14


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Aix-en-Provence 20 May, 1410.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 47r.
De unione preceptoriarum
Item est ordinatum, quod quilibet prior in suo prioratu de consilio proborum dominorum astantium in capitulo provinciali possit unire duas parvas preceptorias in unam taliter, quod responsiones illarum non diminuantur.


Repeated and supplemented by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 65v.
De unione preceptoriarum et adiunctione membrorum
Item quia plures baiulie et preceptorie nostre religionis devenerunt tam per guerras, tribulationes et pestilentia quam aliter in magnam ruinam et desolationem et non possunt suas solvere responsiones nec onera sibi imposita, nec etiam ex una sola non posset solus vivere frater nec se manute[ne]re, ex alia vero parte in pluribus dictarum baiuliarum et preceptoriarum sunt membra longinqua et dispersa a suo capite, quare preceptores non bene possunt intendere ad illorum regimen, et iam diu per similes casus occurentes per nostros predecessores fuit stabilitum et provisum de convengendo et uniendo duas vel plures preceptorias simul per priores cuiuscunque prioratus in suis capitulis provincialibus cum consilio procerum in illis existentium, ad comodum et utilitatem religionis volumus et mandamus dicta stabilimenta de puncto in punctum executioni mandare; addicientes, quod de membris propinquis [read: longinquis] vel dispersis a suis preceptoriis adiungantur, uniantur et incorporentur cum aliis propinquioribus, ubi videbitur commodum religionis, disonerantes dictas preceptorias a suis responsionibus secundum qualitatem et valorem membri, onerando illam, cui adiungetur dictum membrum, de tanta responsione sicut disonerabitur illa, de qua levabitur huiusmodi membrum. Et similiter, quod responsiones preceptoriarum, que erunt adiuncte cum aliis, fierunt imposite illis, quibus adiungentur; et quod – huiusmodi adiunctio et unio facta, ut dictum est, incontinenti vacantibus dictis preceptoriis, que ordinabuntur pro membris vel membro – que adiungentur dictis preceptoriis sint membra, et possint illi illas vel illa capere pro membris, qui tenebunt preceptorias pro (membro) capiti preceptorie ordinatas sine alia provisione, non preiudicendo tamen illis, qui presentialiter illas vel illam tenent.


Next Priors 15 | Back to the Contents