Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1263-Priores 14
Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
xiiii. Quod priores in capitulo provinciali possunt unire duas parvas preceptorias simul et membra longinqua propinquioribus preceptoriis
Circa utilem administrationem et augmentum(b) preceptoriarum diligenti cura invigilandum est. Itaque prioribus et castellano Emposte auctoritatem et potestatem uniendi(c), annexandi et incorporandi ad invicem duas preceptorias parvi valoris et tenui redditus cum consilio, consensu assensuque capituli provincialis et non aliter damus atque concedimus. Que tamen uniones nullo modo preiudicium thesauri iuribus generent. Etiam ipsi priores et castellanus – quia plura membra reperiuntur, que sunt distantia a suis capitibus(d), quare preceptores commode eorum regimini vacare non possunt, ideo huic incomoditati obviare cupientes – possint et valeant cum capituli provincialis consensu, deliberatione et assensu et non aliter unire illa membra, que sunt dispersa et longinqua a capitibus, aliis quidem preceptoriis propinquioribus. Et quod preceptorie, que tales uniones recipient, iuribus thesauri onerentur pro rata [86v] valoris membrorum unitorum. Alie autem preceptorie, a quibus sunt separata, ipsis iuribus pro rata liberentur. Que quidem uniones sortiri debeant effectum quandocumque a die unionis, qua unita sunt, vacaverint. In vim quarum quidem unionum provisi de preceptoriis possessionem unitorum sumere possint.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. augmentum.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. veniendi.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: capitulis.
Next Priores 15 | Back to the Contents