1510.10.10.
Frater Emericus etc. [...] fratri Anastasio de Sancta Camela preceptorie nostre Nisse preceptori sive eius in dicta preceptoria deputato et firmario salutem in domino et nostris firmiter obedire mandatis.
Serie presentium vobis committimus et mandamus, ut anno quolibet usque ad aliam nostram ordinationem per nostras litteras vobis autentice significandam detis et solvatis istic in urbe Nisse summam scutorum auri de corona vigintiquatuor sive 24 discreto viro Jacobo de Chanari nauclero nostre grosse navis et de solutione per vos facta quitantiam autenticam ab eodem capietis. Et nos prefatam summam acceptabimus in computo maioris summe, quam vos occasione responsionum iurium nostri communis thesauri debetis.
Et ut vester cautior consolatur, in vim presentium mandamus, receptori nostre prefatorum jurium in prioratu Sancti Egidii, ut quitanciam predictam accepit in computo vestro, et ex summa prefatorum jurium per vos debita prefatos scutos 24 defalcet, quod nos et venerandi procuratores nostri communnis thesauri et auditores computorum gratum habituri sumus.
Taliter ergo etc. in cuius etc. in cera etc.
Datum etc. die 10a Octobris 1510.
___________________________________________
first adaptation 27.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 04.10.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1510