1450.07.21.
Nota quod venerabilis religiosus frater Johannes Truluru locumtenens magni baiullivi Alamanie ac pillerius venerabilis lingue Alamanie in conventu Rhodi non obstante quod ancianitas concessa fratri Johanni de Sassena preceptori Zitanie in prioratibus Hungarie et Boemie nullam facit mentionem de infrascriptis, sicut in precedenti bulla ancianitatis continetur, retulit r[everendissi]mo domino magistro, quod dicta ancianitas fuit concessa et tradita per fratres in conventu residentes dicte lingue Alamanie ipsi fratri Johanni de Sasena hac conditione et pacto expresso, quod ipse frater Johannes de Sasena non possit nec valeat petere per se vel procuratores aliquam preceptoriam vel preceptorias vacantem sive vacantes aut vacaturum sive vacaturas in prioratu Alamanie, nisi primo fratres infrascripti fuerunt cabiti. [...]
De mandato rmi domini magistri michi Eliseo vicecanzellario facto premissa in presenti registro continuata sunt die vigesima prima Jullii 1450mo.
Sequuntur nomina fratrum que cabiri habent in prioratu Alemanie antequam ipse frater Johannes de Sasena:
Primo frater Johannes Truluru pillerius, frater Hermannus de Hunwil, frater Federicus Fezer, frater Rodolfus de Bada, frater Guillelmus Spet, frater Albertus de Municuil, frater Antonius de Engilsperg, frater Enverardus Weiz, frater Ludovicus de How, frater Bernardus de Liethenberg, frater Ludovicus de Melchingen, frater Petrus de Melchingen, frater Ralf Howert,
(a)frater Teodoricus Voleft, frater Georgius de Orcuil, frater Johannes de Friburg(a).
___________________________________________
first adaptation 17.12.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 17.12.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1450