Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1405-Arrendationes 2


    Frater Antonius Fluviani magister
ii. Quod arrendatores preceptoriarum non faciant reparationes tempore mortuarii et vacantis

Dolis et cavillationibus, quibus fratres nostri a suis provisionibus decipi possint, obviare cupientes prohibemus, quod illi fratres aut alii, qui preceptorias vacantes pro tempore mortuarii et vacantis in arrendamentum sumunt, nullo pacto debeant aut possint quovismodo facere reparationes aut edificia erigere in eis preceptoriis mortuario et vacante durante, et quousque de talibus preceptoriis facta fuerit provisio, nisi tamen moderatas et necessarias ad cognitionem consilium quoque duorum vel trium proborum preceptorum, ne fratres nostri, qui de dictis preceptoriis provideri debent, sub reparationum pretextu et colore, quas exolvere non possent, suis promotionibus frustrentur, alii quoque ius in eis sibi vindicent. Si quis autem huiusmodi reparationes preter et huius stabilimenti tenorem fecerit, de eis nullam satisfactionem a thesauro aut a fratribus habeat. Quinimmo huiusmodi reparationes et edificia expensis eorum, qui condiderunt, facta esse censeantur.


Next Arrendationes 3 | Back to the Contents