Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1406-Arrendationes 3


    Frater Ioannes de Lastico magister
iii. De arrendamento magne preceptorie Cypri et Langonis ac Niseri

[118v] Assiduo quidem cogitatu intendere oportet erga nostri comunis thesauri utilitatem. Idcirco stabilimus, quod contingente vacatione preceptoriarum Cypri, Langonis, Niseri et aliarum insularum ad eas pertinentium nomine thesauri fratribus sufficientibus arrendentur, precium quoque arrendamenti – liberum et immune reparationibus annuis, necessariis ac omni resico atque periculo, quod super arrendatores existat – anno quolibet in Rhodo solvatur. Si autem frater vel fratres alicuius lingue esset, quibus pro suo turno dicte preceptorie spectarent, essent quoque ad id exercendum sufficientes, quod tunc in precio pari ceteris preponantur. Ipsum quoque arrendamentum annos v perduret. Quibus finitis hic modus provisionis vel potior, si inveniatur, pro utilitate communis thesauri servetur.


Next Arrendationes 4 | Back to the Contents