Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1401-Alienationes 7
Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
vii. Quod capellani redditus capellarum non obligent nisi pro tempore trium annorum
Convenit enim bona ecclesiastica deo semel dicata diligenter conservare. Ideo prohibemus, ne prior et capellani(a) ecclesie privatim capellarum predia, possessiones, apothecas, hortos et alia quevis bona immobilia(b) affictare, apaltare seu impignorare quovismodo audeant ultra [117v] terminum trium annorum nisi de consensu magistri et consilii ordinarii ac voluntate assembleę prioris et capellanorum. Si autem aliquid in contrarium factum fuerit, nullius roboris atque firmitatis esse censetur.
(b) Salamanca 1534 mobilia.
Next Alienationes 8 | Back to the Contents