Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1402-Alienationes 8
Frater Baptista de Ursinis magister
viii. Revocatio alienationum factarum
Quia nonnulli ordinis nostri religiosi sue obedientie immemores contra omnem stabilimentorum normam ac religionis nostre consuetudines membra, domos, loca et possessiones prioratuum ac preceptoriarum nostrarum obligare alienareque non formidant, quapropter indemnitati eius ordinis consulere cupientes sancimus atque statuimus, quod nulli fratrum religionis nostre ullo unquam tempore sub poena privationis habitus preceptorias, domos, loca et possessiones personis secularibus aut aliis alienare, vendere seu impignorare liceat. Si autem alienationes, venditiones aut impignorationes hactenus facte fuerint, nisi auctoritas capituli generalis intervenerit, ipsas cassamus anullamusque et tamquam nullas irritamus et inanes esse declaramus.
Next Alienationes 9 | Back to the Contents