Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1381-Collationes 17


    Frater Ioannes de Lastico magister
xvii. Quod priores non conferant preceptoriam(a) suę gratie priorali spectantem fratri, qui non fuerit in conventu et non solverit passagium.

Neccessarium est eos fratres omni gratia et favore prosequi, qui in conventu versati sunt et obsequia prestiterint iura quoque religionis ingressus exolverint(b). Statuimus itaque, quod priores et castellanus Emposte preceptorias, que sue collationi (c)secundum formam(c) stabilimentorum pertinent, fratribus conferre non possint nisi illis, qui in conventu Rhodi versati fuerint et passagium thesauro exolverint. Alias huiusmodi collatio nulla censeatur, et preceptorie preter hunc ordinem collate magistro et conventui provisio spectet, qui secundum laudabiles ordinis consuetudines de eadem provideant.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. preceptoriarum.
(b) Ulm 1496; Ms., Venice 1495, Salamanca 1534 exolverit.
(c) Added by a different hand.

Next Collationes 18 | Back to the Contents