Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1382-Collationes 18


    Frater Iacobus de Milly(a) magister
xviii. De modo et forma collationis membrorum

Quia ob distantiam locorum plerumque contigit, quod per absentiam preceptorum membra quidem preceptoriarum utiliter regi et gubernari non possunt, [113v] itaque huic commoditati providere cupientes, in ipsorum quoque collatione dolos et fraudes evitare volentes statuimus, quod prior et castellanus Emposte et capitulum provinciale huiusmodi membra vel domos per preceptores collatas et collata ad tempus vel ad vitam fratribus aut donatis ordinis nostri iuribus thesauri reservatis confirmare possint. Que quidem confirmatio sigillo communi prioratus roboretur. Que tamen confirmatio aut nova provisio fieri nullo pacto possit, nisi preceptor et frater seu donatus, cui collatio facta fuerit, coram capitulo provinciali et priore prius personaliter compareant, ubi iuramentum solemne prestare teneantur, quod in huiusmodi collatione fraus, dolus, circumventio seu symonie labes non intercesserit. Frater autem, qui Rhodi erit, per procuratorem adesse possit et supplere per procuratorem, quod per presentiam efficeret. Quicquid autem contra hunc ordinem collatum atque confirmatum fuerit, nullius quidem momenti esse censeatur.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 Mily.

Next Collationes 19 | Back to the Contents