Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1358-Electiones 14


    Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
xiiii. Quales officiales subiaceant sindicatui

Qui aliquando bonitate ipsa allecti virtutem non sequuntur, timore poene et infamie formidine a vicio retrahuntur, probi quoque viri gestorum laudes optant. Iniqui vero paratorum poenas formidant. Eapropter statuimus, quod castellanus Rhodi ac baiulivus commercii eorumque locatenentes, pariter iudices appelationum et ordinarii officiorum suorum termino elapso subiaceant quindecim dies sindicatui comissariorum per magistrum et consilium completum deputatorum.


Next Electiones 15 | Back to the Contents