Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1359-Electiones 15


    Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
xv. De electione castellani et baiulivi commercii Rhodi

Qui enim populo presunt et iura pro tribunali reddunt, prudentes et probi esse debent. Nihil namque extitit, quod subditos pace teneat et rempublicam conservet, quam equa iusticie statera unicuique ius suum tribuere. In dictorum igitur electione summa prudentia utendum est, et circa quod non pauci et quidem digni sunt adhibendi vocandique. Itaque stabilimus, quod officia castellanie et commercii Rhodi, videlicet castellani et baiulivi, conferantur per magistrum et consilium completum, qui religiosos [107v] idoneos in castellanum et baiulivum eligant per turnum sive gradum et ordinem linguarum. Denturque dicta(a) officia fratribus idoneis et sufficientibus ac antianis annorum octo adminus. Locatenentes vero et castellani et baiulivi magister auctoritate propria ex magistrali preeminentia eligit.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Electiones 16 | Back to the Contents