Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1327-Fratres 54


    [99v] Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
liiii. De gabella non solvenda per fratres

Statuimus, quod fratres religionis in Rhodo et alia iurisdictione nostra nec in(a) introitu nec in exitu solvant gabellam aut commertium de rebus aut raubis provenientibus ex suis redditibus aut suis pecuniis propriis vel de illis rebus, que sunt pro suo usu. Tamen inhibemus fratribus, ne sub hac specie aut colore dolum committant faciendo, quod mercatorum mercimonia aut raubę sub hoc colore sint libere iuribus. Quod si compertum fuerit, mercimonia intelligantur confiscata.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Fratres 55 | Back to the Contents