Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1328-Fratres 55


    Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
lv. Quod fratres non arment navigia sine licentia, et quod non participent cum piratis

Abusibus et damnis obviare cupientes stabilimus, quod fratres ordinis nostri quacumque auctoritate fungentes navigia cuiusvis generis fuerint – puta triremes, biremes, naves, caravellas, balineria et alia quovis nomine censeantur – armare non possint nisi interveniente licentia et consensu magistri et consilii. Que licentia in scriptis detur. Fratres quoque hanc licentiam obtinere non possint, nisi qui quinque annos in conventu Rhodi moram traxerint(a). Illi quoque, qui in subsidium religionis ex partibus occiduis venire voluerint, navigia licentia non obtenta armare possunt. Hi enim, qui cum licentia armabunt, prius prestare teneantur cautionem idoneam, quod Christianos aut bona eorum non molestabunt, diripient aut depredabuntur. Inhibemus quoque districtius fratribus nostris quibusvis, ne quovismodo presumant cum piratis participare, aut triremes vel navigia more piratarum tenere, seu cum navigiis piratarum tamquam patroni aut capitanei vel comilitones transire seu navigare nisi transfretandi gratia tantum. Si quis autem contrafecerit, beneficiorum et habitus privationem eo ipso incurrat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. traxerit

Next Fratres 56 | Back to the Contents