Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1326-Fratres 53


    Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
liii. Quod fratres non verberent personas seculares

Ad evitandum scandala, que oriri possunt causa iniuriarum illatarum personis secularibus, statuimus, quod quicunque frater religionis baculo, ense aut alio genere gladii personas seculares ceciderit aut verberaverit, clam vel palam, per se vel per alios, turri coerceatur per bimestre. Si autem grave vulnus vel enorme intulerit, perdat antianitatem, quam poenam pariformiter incurrat, si bandulas vel partialitates duelli pro quocunque ceperit. Si vero homicidium commiserit, habitu privetur, quem nullo unquam tempore adipisci possit, sed perpetuo carcere teneatur, ita quod propter hos casus nullo modo delinquentes possint poni in septena vel quarantena. Quod si ponantur, nihilominus dictis poenis plectentur.


Next Fratres 54 | Back to the Contents