Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1316-Fratres 43


    Frater Antonius Fluviani magister
xliii. Quod fratres non exerceant mercimonia

Indecorum(a) et grave quidem censeri debet, qui religionis professioni ac fidei catholice tuitioni, cui tota mente obsequi debent, dicati sunt, mercimoniorum negotiationi se sollicita cura ascribere. Prohibemus igitur, ne fratres ordinis nostri, cuiuscunque conditionis fuerint, mercimonia exercere presumant, hoc est emere et vendere res mercantiles lucri gratia. Si quis contrafecerit, cadat in poenam quarantene. Et eam substantiam, que in mercantiis suis reperta fuerit, pro medietate thesauro [96v] applicamus. Altera vero medietas accusatori probanti concedatur. Si tamen nonnulli venientes ad conventum et recedentes de conventu aliqua haberent, que nisi cum detrimento devehere non possent, ad quod evitandum commutationem aliarum rerum procurarent, quod talia in eo casu vendere possint nullam poenam subeundo.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms. Indecorem.

Next Fratres 44 | Back to the Contents