Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1317-Fratres 44


    Frater Antonius Fluviani magister
xliiii. Quod fratres non impetrent beneficia religionis ab aliis personis(a) quam ab ordine nostro

Nihil est, quod magis animos accendat quam laborum premium virtutumque preconium, quibus sublatis vires quidem attenuantur, animi franguntur, obsequia intereunt. Decet igitur fratres nostros, qui pro fide, pro Christo, pro ordinis statu militant, periculorum laborumque compensationem et premium quandoque consequi, ut, qui bellorum exercitiis fracti fuerint, quietam ducere vitam possint et demum eterne vite beatitudinem promereri. Repellendi quoque sunt desides atque pigri, qui pericula formidantes Rhodum venire negligunt et ea exequi, que veros religiosos fidei athletas convenit, contemnunt sinistrisque viis dignitates et preceptorias adipisci conantur, et, quod pro statu nostro militantibus iure optimo spectat, sibi vindicant(b). His ex causis sancimus et stabilimus, quod fratres ordinis nostri, cuiuscumque status aut conditionis fuerint, clam vel palam, directe vel indirecte, per se vel interpositas personas non possint aut valeant petere, impetrare, habere et consequi prioratus, castellaniam Emposte, preceptorias, dignitates, officia beneficiaque, domos et predia ordinis nostri a quibusvis(c) personis nisi tantum et dumtaxat a magistro et conventu Rhodi seu religiosis eius ordinis secundum formam stabilimentorum. Si quis autem aliter petierit, impetraverit aut obtinuerit, iubemus atque volumus, quod eo ipso et incontinenti habita notitia de impetratione aut donatione sibi facta preter hunc ordinem stabilimenti teneatur et sit obligatus cedere et renuntiare huiusmodi provisionem(d) et impetrationem ac omne ius, quod habere posset occasione huiusmodi impetrationis in beneficiis ordinis. Que quidem resignatio fiat per instrumentum autenticum da notario receptum in presentia testium, vel in presentia magistri fiat actum autenticum(e), [97r] ut de tali resignatione ubique constare possit. Si vero talis impetrans resignationem modo predicto facere recusaverit aut quovismodo distulerit, eo ipso intelligatur et sit privatus officiis, dignitatibus, preceptoriis et habitu atque antianitate, et contra eum procedatur tamquam contra inobedientem et rebellem.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(b) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 vendicant.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. quibus.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. provissionem.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Fratres 45 | Back to the Contents