Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1312-Fratres 39


    Frater Antonius Fluviani magister
xxxix. De modo procedendi contra inobedientes

[95v] In uno quoque coetu obedientia summopere colenda est atque conservanda. Sacre quoque littere sacrificio obedientiam preponunt,(a) a qua(b) universus(c) bene regitur orbis, reiecto enim obedientie vinculo non solum familie, cenobia, religiones, urbes, quinimmo regna, imperia et ipse denique orbis intereat, corruat subvertaturque necesse est. Sanctissima igitur persuasione inducti stabilimus regule vestigiis inherentes, in qua hoc potissimum essentiale votum includitur, ut omnes fratres religionem nostram professi quacumque auctoritate, dignitate, gradu et officio fungentes irrefragabiliter mandatis, preceptis et ordinationibus suorum superiorum obediant et intendant. Si qui vero superba cervice contraire ausi fuerint, si tales prioratus aut baiuliatus dignitate prefulgeant, per magistrum et consilium inobedientes et rebelles declarentur. De ceteris autem in oriente simili crimine notatis pariformiter declaratio fiet. In partibus vero occiduis de talibus illic conversantibus pari delicto convictis per priorem et castellanum Emposte et capitulum provinciale declaratio fieri debeat, que nihilominus etiam per magistrum et consilium fieri poterit, si de inobedientia certiorati fuerint. Volumus quoque sic declaratos, si priores baiulivi et preceptores fuerint, prioratibus, baiuliatibus et preceptoriis esse privatos, quorum provisio magistro et conventui secundum formam stabilimentorum pertineat. Si vero fratres conventuales fuerint, antianitatem perdant reddanturque inhabiles ad alia beneficia obtinenda et possedenda. Qui, cum sic inobedientes declarati et privati fuerint, ad prioratus, baiuliatus, preceptorias et antianitates recuperandas et habendas non admittantur, nisi prius eorum superior autentice significaverit eos emendatos esse et de delictis correctionem suscepisse. Si quis autem contra predicta pertinaciter aliquid attemptare presumpserit, contra eum tanquam contra rebellem et inobedientem ad privationem habitus secundum consuetudines et stabilimenta religionis procedatur.


(a) Cf. 1 Reg. 15, 22..
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms. quo.
(c) Ulm 1496 universis.

Next Fratres 40 | Back to the Contents