Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1246-Baiulivi 44


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister.
xliiii. De residentia et absentia baiulivorum conventualium a conventu Rhodi.

(a)Baiulivi enim conventuales tanquam viri consulares magistro adesse debent, quorum consilio et maturitate agenda dirigantur. Quare eos a conventu abesse non decet. Nihilominus rerum occurentiis satius providere cupientes super residentia et absentia baiulivorum a conventu Rhodi hunc ordinem instituimus observari: stabilimus igitur(a), quod a conventu Rhodi baiulivi octo conventuales discedere nullo pacto possint. Sed ex ipsis tres tantum secundum suum ordinem et gradum ab ipso conventu recedere et ad partes occiduas accedere valeant super rebus et negotiis sibi occurrentibus provisuri. Qui quidem baiulivi conventuales sic a conventu discedentes a die sui recessus ex Rhodo termino quatuor annorum ad ipsum conventum redire et in conventu Rhodi personaliter interesse teneantur. Quo elapso, si Rhodi presentes non fuerint, eo ipso privati suis baiuliatibus absque alia monitione aut citatione censeantur. De quibus per magistrum et consilium ordinarium provideatur.(b) Illi autem fratres, qui in baiulivos conventuales absentes a conventu eligentur, termino duorum annorum a die sue electionis computando ad conventum ipsum Rhodi accedere et personaliter in eodem esse teneantur. Aliter enim dicto termino biennii(c) elapso suis baiuliatibus privati incontinenti intelligantur. De quibus pariformiter absque alia citatione per magistrum et consilium ordinarium provideatur, salvis semper sinotationibus, idest nominationibus, linguarum secundum inveteratam consuetudinem. Attamen magistro et consilio ordinario pro negotiis publicis religionis aliquem ex baiulivis conventualibus [82r] preter ipsum ordinem destinare ad partes occiduas seu extra conventum Rhodi liceat. Cui nullus terminus redeundi(d) prefigitur, nam id deliberationi destinantium(e) relinquitur(f).


(a) Different from the statute of 17 November, 1478.
(b) It follows, crossed out: alii.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. bienii.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. redeundum.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. destinatum.
(f) In the statute of 17 November, 1478, follows additional text.

Next Baiulivi 45 | Back to the Contents