Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1247-Baiulivi 45


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister.
xlv(a). De procuratoribus instituendis per baiulivos et priores(b) in litium disceptatione

Ne(c) in iudicio acceptio personarum esse videatur, sed inter contendentes atque disceptantes dignitatis differentia non existat, et ut iudicia liberius exerceantur, ideo statuimus, quod quandocumque inter baiulivos capitulares aut conventuales vel priores seu castellanum Emposte ex una ac preceptores et fratres(d) partibus ex altera differentia vertitur – in quocunque iudicio existat – baiulivi et priores ipsi ad dictam litem procuratores instituere possint, qui suo nomine contra preceptores et fratres conventuales coram iudicibus iura sua defendant.


(a) Ulm 1496; Ms.,Venice 1495: xvl.; Salamanca 1534: lxv.
(b) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 procuratores.
(c) Corrects non.
(d) In Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 follows conventuales.

Next Baiulivi 46 | Back to the Contents