Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1032-Receptio 22


   Consuetudo.
xxii.(a) Qualiter fratres habitu privantur.

Qui signum vivifice crucis, in qua dominus noster Iesus Christus pro nobis pependit, indigne delictis exigentibus gestant merito abdicari eo debent. Tales enim perversos religiosos habitu privandi auctoritas soli magistro permittitur, aut qui eius vices ad hoc expresse datas gerit.

In privatione autem hęc forma servatur: Cum frater ordinis ob delictum comissum habitus privationem incurrit, magister seu locumtenens(b) Qualiter fratres habitu privantur, cui privationis auctoritas spectat, de crimine atque delicto consilium ordinarium certius reddat consultatque(c), quid super hoc agendum sit. Demum matura deliberatione pręhabita ex consilii ordinarii decreto ad delicti probationem pervenitur. Informationes quoque et attestationes recipiuntur secundum formam stabilimentorum et consuetudines. Quibus peractis, si contra reum ad habitus privationem pro casus exigentia procedendum sit, magister seu vicegerens, ut dictum est, querimoniam sive planctam ad generalem assembleam referat. Assemblea enim ad hoc conficiendum sono campane solito more congregatur, in qua magister seu vicegerens crimen accusati proponit, et de tali crimine in propria forma aut sub colore damni comissi ultra marcham argenti – ad eius delicti atrocitatem velandam et iniquum exemplum vitandum – querelam faciat presente(d) reo [31v] et audiente, qui ad assembleam per magistrum scutiferum sub tuta custodia adducitur.

Querela quidem peracta magister sive locumtenens illic pręsidens sgardium baiulivorum contra reum concedit, qui ipsum secundum deum dictamenque recte rationis ac stabilimenta laudabiles quoque consuetudines religionis visa informatione, probatione et confessione delicti iudicent. Moxque magister vel eius locumtenens caput sgardii assignat et quempiam probum religiosum suum procuratorem deputat, qui coram sgardio comparens agat pro casus exigentia. Quo peracto caput et baiulivi sgardii ad partem secedunt. Coram quibus magistri procurator ex una et reus ex altera parte comparent. Petitque magistri procurator secundum delicti gravitatem reum habitus privatione damnari. Reo vero potestas respondendi et deffendendi conceditur, qui vel delictum fatetur aut negat. Si fatetur et misericordiam suppliciter petierit, sgardium ad magistrum et assembleam accedit veniamque pro reo trina vice implorat. Si magister in vim stabilimentorum et non aliter indulget, ad ulteriora non proceditur. Si vero perseveranter iustitiam fieri petit, tunc sgardium ad locum separatum secedit. Si vero reus crimen negaverit, tunc attestationes, probationes et informationes producantur. Itaque reo propria confessione aut attestationibus legitimis et testimoniis convicto sgardium sententiam profert et ad(e) habitus privationem reum condemnat. Qua sententia lata accersito magistri procuratore, quod decretum est, ei pandetur. Ipse vero procurator reum hortatur, ut sgardium sequatur, quod coram magistro et assemblea comparet. Reus quoque adest gemebunda voce misericordiam implorans. Itaque sgardium veniam delinquenti crimine convicto concedi humiliter petit. Si vero magister vel locumtenens perseveranter sententiam promulgari iusserit, post trinam iussionem caput et baiulivi sgardii palam reoque pręsente sententiam privationis habitus pronuntiant et crimine convictum condemnant.

Promulgata sententia reus gemebundus(f) genibus flexis misericordiam perseveranter implorat ante magistrum constitutus, cuius(g) lateri magister [32r] scutifer iussiones magistri prestolans adhęret. Magister vero seu locumtenens reum damnatum his verbis alloquitur et privationem profert: »Quia indignum signo vivificę crucis et habitu ordinis nostri tuis exigentibus demeritis(h) et sceleribus te reddidisti, ad cuius professionem prius tuis probis moribus inducti admissus es, iccirco stabilimentis et usibus ordinis nostri inherentes, in bonorum laudem et perversorum terrorem, atque ut cęteris cedat in exemplum, te habitu ordinis nostri privamus et abdicamus atque de nobili coetu et consortio fratrum nostrorum removemus, reiicimus et separamus et tanquam putridum fetidumque membrum et suppositum abiicimus«. His dictis magister scutifer iussu magistri aut sui locumtenentis(i) reo habitum levat hoc modo: Ad primam quidem iussionem manum tantum ad palium rei sive accusati admovet. Ad secundam vero iussionem nodum(j) solvit rostrorum, quę resoluta in anteriorem partem proiicit. Ad tertiam vero iussionem laquei vinculum resolvit et habitum ab humeris levat, dicens auctoritate superioris fungens: »A te laqueum, iugum quidem domini suave, et habitum ordinis nostri, quo te indignum reddidisti, aufero, levo et removeo«. His peractis magistri iussu magister(k) scutifer damnatum in carcere claudit, ut pro eius demeritis exequtioni demandetur.

Si vero reus absens per contumaciam prius citatus vel secundum formam stabilimentorum et consuetudinum vocatus non affuerit aut compręhendi non posset, in eius absentia, ac si presens esset, vel si delictum palam et publice expresse contra formam stabilimentorum perpetratum sit, ac notorium crimen existat, propter quod accusatus habitus privationem incurrere debeat, tunc etiam reo personaliter non comparente proceditur. Constituto tamen de delicto legitimis attestationibus modo et forma superius declarata contumax per sgardium condemnatur et per magistrum vel locumtenentem habitu privatur. Locoque rei absentis clamys sive palium ibidem constituitur et post trinam iussionem magister scutifer in absentis ignominiam levat et aufert.


(a) In Salamanca 1534 as part 35 of the chapter with additional statutes of the masters Fr. Fabrizio del Carretto and Philippe Villiers de l'Isle-Adam. .
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms.: locumtenes.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms.: consultaque.
(d) Above the line.
(e) Above the line.
(f) Ulm 1496: gemecundus.
(g) Ulm 1496: huius.
(h) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms.: meritis.
(i) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms,: locumtentis.
(j) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms.: nundum.
(k) missing.

Next Receptio 23 | Back to the Contents