Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1033-Receptio 23


   Consuetudo.
xxiii.(a) Qualiter restituitur habitus his, qui eo privati sunt.

Solet plerumque nostra religio erga delinquentes, quorum poenitentia apparet et morum emendatio viteque probitas speratur, misericordia uti, ubi contumacia reiecta suppliciter venia imploratur et fructus boni odoris oriri speratur. Cum igitur habitu ob demerita privatis venia secundum formam stabilimentorum conceditur, postmodum habitus restituitur et consortio fratrum ascribuntur(b), restitutionis forma hęc est:

Itaque iussu magistri aut eius vicegerentis ad sonum campanę publica congregatio sive assemblea celebratur. Sedentibus quoque magistro ac baiulivis, prioribus cęterisque proceribus et fratribus more solito ac magistri aut sui locumtenentis iussu(c) per magistrum scutiferum qui prius habitu privatus fuit seculari veste vel camisia cum corda in collo secundum atrocitatem criminis commissi indutus, iunctis manibus, ardentem cereum tenens in signum de proximo verę caritatis et dilectionis ordinis recuperandę adducitur, sicque humilis ad magistri pedes procumbit suppliciter veniam sibi concedi habitum restitui ac consortio fratrum ascribi morum et vite emendationem et honestatem pr?seferens postulat, requirit, supplicat. Magister autem his auditis hęc profert: »Licet olim te demeritis exigentibus habitu privatum merito constat, tamen, cum morum et vitę laudabilis spes habeatur, tibi veniam elargimur habitumque ordinis nostri restituimus atque coetui et fratrum nostrorum consortio denuo ascribimus. Da igitur operam, ut sic virtuose, rite et probe vivas, ne, quod deus avertat, occasionem iusticię, severitatem rigoremque in te exequendi prebeas. Recipis enim ingentem gratiam et paucis admodum concessam, quanime et corporis saluti et quieti conducat«. Quo dicto magistri iussu magister scutifer palio sumpto super humeros imponit, ac vinculum revincit, dicens: »Accipe iterum iugum domini leve atque suave, quod tibi anime salutem afferat«. Hoc peracto deum laudans gratias agit et obsequiis ordinis se dedicat.(d)


(a) In Salamanca 1534 as part 36 of the chapter, .
(b) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: ascribitur.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.: iussum.
(d) In Ulm 1496 follows a woodcut with the inscription: Ecclesia sancti Johannis.

Next Ecclesia 1 | Back to the Contents