PrUB, JS 505

© Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2006)


1385 September 29. Königsberg.

{Regest}
Dietrich, Bischof von Samland, gibt seinem Domkapitel das Silbergerät zurück, das Bischof Bartholomäus diesem vermacht hatte und ihm auf Lebenszeit überlassen worden war. 

{Überlieferung}
B = Olszytn, olim Frauenburg, aus dem Kopiarum H 24 nr. 31. 

{Drucklegungen} 
aus B Neues Preußisches Urkundenbuch, Ostpr. Teil, II. Abt., II: Urkundenbuch des Bisthums Samland, hrsg. C. P. Woelky, H. Mendthal, Heft 1, Leipzig 1891, Nr. 542, S. 365-66.

{Diplomatische Erörterung des Stücks}
B  ist  Abschrift im Register.


Nos frater Theodericus, dei et apostolice sedis gracia episcopus ecclesie Sambiensis,

recognoscimus publice in his scriptis et ad universorum tam presencium quam futurorum volumus devenire noticiam, quod nos, sentientes infirmitatem aliquam corporis nostri et aliqualiter viribus destitutum, sed de gracia dei sanus et compos mentis, ne autem negligentia aliqua in preiudicium anime nostre sive gravamen ex quibuscunque causis post mortem nostram generetur, nos, quantum possumus, in hoc precavere volentes, in ecclesia nostra cathedrali in capitulo, quod celebratum fuit ipso die S. Michaelis proxime elapso per venerabile capitulum nostrum et nobis assedente, coram omnibus dominis et fratribus nostris canonicis ad predictum capitulum spectantes (!) omnia vasa argentea, sepedicto capitulo nostro per predecessorem nostrum felicis recordacionis, reverendum in Christo patrem et dominum Bartholomeum, eis data et testamentarie assignata nobisque per predictes dominos canonicos concessa ad tempora vite nostre, ipsis omnia vasa argentea, ut prefertur, ipso die supradicto redonavimus et resignavimus et in his scriptis resignamus, quod ipsi ea vasa parva et magna libere habeant et teneant, sicut et prius habuerunt et tenuerunt, sine contraditione et arestatione cuiuscunque. In huius rei signum et evidens testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum.


Datum ipso die S. Michaelis Archangeli in ecclesia nostra cathedrali Anno domini M.CCC.LXXXV.

Zitieren dieser Edition: (1) virtuell: URL (http://www.spaetmittelalter.uni-hamburg.de/Urkundenbuch/pub/js/js504.htm) und Datum der Einsichtnahme; (2) im Druck: PrUB, JS 505 (1385 Sept. 29. Königsberg.)
Bearbeitungsstand: Text eingegeben (23.12.2006, Sarnowsky) – Datum überprüft () – Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert () – Text mit Or. kollationiert () – äußere Merkmale beschrieben ()
  
Datum der Erstanlage: Donnerstag, den 23. Dezember 2006 — Letzte Änderung: 23. Dezember 2006 von Jürgen Sarnowsky

Zurück zur Hamburger Homepage   / zurück zur Regestenliste für 1385.