Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2395-Alienations 1


--> French version
--> Latin version


De alienationibus

Enacted by the chapter general at Acre 19 September, 1262.

NLM Arch. 69, fol. 8v. Quia significatum fuit, quod plures possessiones alienate fuerint in partibus ultramarinis, de quibus baylivi receperant magnam pecunie quantitatem et paucos redditus, statutum est, quod de cetero nullus alienet – nec ad tempus nec ad vitam – baiuliam, domos, terras nec vineas pro aliqua pecunie quantitate, nisi in aliquibus locis necessarium existeret, in quibus forte terre aut vinee per domos non possent utiliter cultivari, nec domus possent etiam retineri. In quo casu tradantur ille pro maioribus redditibus, qui poterunt ex eis haberi, nulla intrata monete recepta, nisi si necessitas exhigat. Et tunc tantum recipiatur, quantum redditus ascendere possent unius anni.


Already edited (with mistakes) in: Cart., 3, no. 3039, p. 47, §16.


Next Alienations 2 | Back to the Contents