Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2372-Collations 8
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Valence 8 March, 1382.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 45r.
Quot annis in religione fuisse debet frater volens habere preceptoriam seu fortilitium
Item statutum est et adiunctum statuto magistri Elionis(a) defendens et prohibens, quod nullus fratrum habere valeat preceptoriam sine fortillitiam, nisi tribus annis frater in nostra religione fuerit, neque commendariam cum castro seu fortillitia habeat, quousque quinque annis in eadem extiterit, et quia per nonnullos priores de opposito fuit usitatum, unde non modica damna et pericula nostre religioni sunt exorta, idcirco frater, qui contra dictum statutum commendatum transferre presumpserit, habitum privandus erit, et ille, cui huiusmodi preceptoria conferetur, nec illam nec aliam usque ad annos quinque obtinere possit quoquomodo.
With incorrect date (8 March 1397), date above according to BNF Ms. franç. 17255.
(a) Cf. 2365-Collations 1.
Next Collations 9 | Back to the Contents