Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2361-Elections 17
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Rhodes 26 November, 1471.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 137v.
De capitaneis trium turrium
Ad tuitionem civitatis et portus Rhodi statuimus, quod de diversis linguis et per turnum linguarum pro termino trium annorum tantummodo magister modernus capitaneos sibi benevisios fratres idoneos et sufficientes ad custodiam trium turrium, videlicet sancti Nicolai ac de Nilliacho et molendinorum molis, eligat et deputet. Post autem eius decessum ipsarum turrium capitanei per magistros eius successores et concilium eligantur atque pro dicto termino triennii et ordine prefato linguarum ac de linguis diversis deputentur.
Next Elections 18 | Back to the Contents