Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1361-Electiones 17
Frater Baptista de Ursinis magister
xvii. De electione capitaneorum trium turrium portus Rhodi
Arces quidem, que aditum portus Rhodi defendunt tutanturque, grandi cura et vigilantia custodiende servandeque sunt, et his quidem viri probi gravesque preficiendi existunt. Itaque statuimus, quod de diversis linguis et per gradum atque turnum linguarum pro termino trium annorum magister et consilium ordinarium benevisos fratres idoneos et sufficientes in capitaneos trium turrium(a) portus, videlicet sancti Nicolai, de Nilliacho(b) et molis molendinorum, deputent et eligant.
(a) Ulm 1496; Ms. Nilacho; Venice 1495, Salamanca 1534 Nilhaco.
Next Electiones 18 | Back to the Contents