Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2335-Brethren 62


--> French version
--> Latin version


From the usances, before 1303.

NLM Arch. 69, fol. 27r.
Frater iudicatus ad penam vii vel ad maiorem deposito mantello et flexis genibus, si est in monasterio ante altare, et si in camera coram baylivo suo debet stare, et presbiter debet dicere Deus misereatur nostri [Ps. 67] cum Gloria patri, Kyrielleison, Christelleison, Pater noster, et ne nos inducas, Salvum fac servum tuum [Ps. 85,2], Mitte ei domine auxilium [Ps. 19,3], Esto ei domine turris [Ps. 60,4], Domine exaudi [Ps. 101,2], Deus cui proprium [cf. Oraisons du Missel Romain, 2, p. 65]. Post vero surget et accipiet mantellum suum et ibit ad o(b)sculandum baylivum suum. Frater autem iudicatus ad penam xl vel ad maiorem debet se exuere et discalciare, et presbiter debet dicere Miserere mei deus [Ps. 50,3] cum precibus supradictis. Frater eciam iudicatus ad ii vel iii xl non debet pati nisi unam disciplinam. Quod quidem dicimus de vii. Si frater est iudicatus ad penam xl et vii, pati debet disciplinam xl et facere prout superius est expressum. Cum frater iudicatur ad penam unius xl, illico tradere debet baylivo suo claves suas et suum gladium armorum, et qualibet dierum mercurii et veneris debet recipere disciplinam et extra hospicium non exire. Si frater est iudicatus ad penam i xl vel ii debet nudus corpore et pedibus suam recipere disciplinam et presbiter dicet Miserere. Si vero sit iudicatus ad penam vii i indutus debet suam recipere disciplinam et presbiter dicet Deus misereatur nostri.


Cf. the older, shorter version in: Cart., 2 Nr. 2213, §§1-2, p. 537 (French), according to BNF Ms. franç. 6049 (c. 1303).


Next Brethren 63 | Back to the Contents