Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2310-Brethren 37


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23-24 May, 1428.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 55v-56r.
De fratre tenente publicam concubinam
Item quia secundum regulam vita et conservatio fratrum semper debet esse conveniens et honesta, quod in aliquo non offendat cogitationes secularium, et ex hoc approbando et ratificando regulam facientem mentionem de hoc, et magister, cum sibi placuerit, possit rigurose exequi tenorem ipsius regule, est stabilitum, quod si aliquis frater nostre religionis citra et ultra mare postposita honestate, quod deus non permittat, publice tenuerit concubinam in domo sua vel extra domum suis sumptibus fama publica existente, quod incontinenti sit amonestatus per magistrum, si fuerit citra mare, vel per commissum ab eo, et si ultra mare fuerit, per priorem amoniscetur [!] vel per visitatorem semel, bis, ter in prolixitate temporum xl dierum, quod desistat ab isto malo opere et revertatur ad debitum honestatis. Et si perseveraverit in sua mala operatione contra deum et suam religionem operando perseverando in sua obstinatione, transactis dictis diebus xl incontinenti, si est preceptor, privetur sua preceptoria, et non possit per quinque annos continuos memorando [read: numerando] a die privationis recuperare dictam suam preceptoriam nec aliam impetrare, et collatio ipsius preceptorie dicte privationis pertineat et fiat alteri fratri per dominum magistrum, si est citra mare, et si est ultra mare, fiat per priorem cum consilio quatuor fratrum proborum, et si est frater conventualis residens in conventu Rodi, eo casu mutat suam ansianitatem et non possit habere preceptoriam per spatium dictorum quinque annorum transactorum et eius fili[i]arnaldi sive fratres, qui post eum ad conventum venerint, antecedunt eum in preceptoriis et honoribus, usque dum dicti quinque anni sint consumati, et si erit frater conventualis ultra mare, privetur omni administratione dictis quinque annis durantibus, pro ut superius est expressum. Et si contingerit priorem fore vel bailivum in simili peccato et offensa, sit ammonestatus per visitatorem camerarum prioralium modo et forma predictis [et] teneatur et habeatur pro inobediente, et dominus magister et consilium provideant tamquam [contra] inobedientem. Et legatur presens stabilimentum in capitulo provinciali quolibet anno.


Repeated and supplemented by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 61r-v.
De fratribus, qui non tenebunt castitatem.
Item videntes experientiam, quod in omnibus partibus Christianitatis priores [read: plures] persone religiose increpantur tempore presenti ex isto gravi crimine subscripto, unde dominus noster sanctissimus papa contra tales non immerito indignatur cupiens, quod nos alii super hoc non possimus reprehendi, nec quod fratres nostre religionis committant, quod absit, nec faciant tam gravem offensam domino deo nostro, ad ipsos de huiusmodi periculo custodiendis referentes nos regule nostre religionis et volentes ipsius uti executione ad pacificandum cogitationes et infamiam gentium et conservandum omnem honestatem ordinatum est auctoritate istius nostri generalis capituli et noviter stabilitum, quod si aliquis frater citra vel ultra mare omni honestate postposita, quod absit, teneat publice concubinam in sua propria habitatione vel alibi suis expensis vel alio modo, et vivat in fama publica et vera, vel multis sit de veritate notorium, quod incontinenti fratribus citra mare sit provisum per magistrum vel suum locumtenentem et illis ultramarinis per suos priores et castellanum Emposte – quilibet in suo prioratu et castellania – hoc modo, quod inmediate quod [read: cum] ad ipsos predicta infamia erit publicata et notoria et ex ipsa poterit veritas casus per testes – fratres vel seculares fidedignos – [probari o. ä.], quilibet in sua superioritate teneatur iuxta tenorem dicte regule procedere contra tales concubinarios ad privationem omnium beneficiorum et habitus nostre religionis ipsos incarcerando. Et postea sit ad electionem et discretionem magistri eis indulgendum, nihilominus quod [read: cum] revertatur, ita, prout et taliter sicut si ipsi illa die, qua eis indulgetur, recepissent habitum, et quod non possint habere offitium neque beneficium in religione per x annos. Et quilibet frater possit accusare alium, qui involvetus vel culpabilis in dicto peccato, ut supradictum est, invenietur. Si sit citra mare, magister possit providere de dicto beneficio illi, cui secundum deum et equitatem sibi videbitur providendum. Et si sit ultra mare, priores et castellanus Emposte quilibet in suo prioratu vel castellania teneatur sub privatione sui prioratus vel castellanie facere dictam executionem et providere dicto accusanti de beneficio supradicto cum esgardio fratrum. Et illud stabilimentum in tantum, quod tangit causam istam, intelligit similiter contra receptores et quoscumque fratres exemptos, quod priores et castellanus debeant providere contra ipsos modo supradicto. Et si forte aliquis prior, castellanus vel bailivus [in simile] casum peccaverit vel offense [!] reperiantur, quod similiter incurrat dictam penam, et quod omnis preceptor possit ipsum accusare coram magistro, et magister debeat mandare per suas litteras alicui preceptori vel fratri illius prioratus vel castellanie, cui sibi benevisum fuerit, quod [read: ut] de fama publica et veritate casus se informet per testes. Quam informationem mittat Rhodium, et magister cum conventu, si dictum peccatum clare per dictos testes ostendatur, teneatur providere de prioratu, catellania seu baiulia alicui notabili et discreto preceptori. Et sit hoc lectum quoilibet anno in capitulo. Et antequam executetur ultra mare, vel sit inceptum ad exequendum, primo notificetur capitulis celebraturis omnibus fratribus nostre religionis, et [read: ut] super hoc ignorantiam allegare nequeant.


Next Brethren 38 | Back to the Contents