Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2307-Brethren 34


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 19 September, 1420.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 53v-54r.
Item stabilimento facto per magistrum Hugonem Revel(a) – continenti, quod fratres, qui venient ad conventum sine arnesio suo et sine equis, teneantur thesauro, si milites fuerint, in duobus milibus Turunensium argenti, et si fratres servientes fuerint, in mille quingenti et (in eo) qui donatus est, et vult effici frater, totidem – fuit adiunctum per magistrum Dorde de Goson(b), quod, si aliquis frater accederit ad conventum, vel alio modo frater fieret in ipso conventu, citra mare sine suo arnesio in religione consueto et sine solvendo thesauro summam supradictam, quod thesaurus non teneatur sibi in aliquo preter (si) ullum viaticum providere, quousque suum habebit arnesium consuetum vel de summa supradicta thesauro satisfecerit. Quia vero hiis non obstante plures premissa adimplendo reperiuntur negligent[es] et remissi, ad maiorem pene agravationem adiunctum est novissime, quod amodo nullus frater possit acquirere vel habere antiquitatem, nisi ab eo, de quo habebit suum arnesium et equum passagii vel de summa supradicta satisfecerit ad plenum.


(a) At the chapter general at Acre 19 September, 1262, cf. Cart., 3, no. 3039, §26 bis, p. 49.
(b) At the chapter general at Rhodes 2 March, 1352, cf. e.g. BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 35v, and NLM Arch.69, fol. 19v.


Next Brethren 35 | Back to the Contents