Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2306-Brethren 33


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 19 September, 1420.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 53r-v.
Quod priores, preceptores et balii debent permanere in eorum domibus
Item cum per non residentiam priorum et preceptorum in suis prioratibus et preceptoriis domus religionis sepe diminuitur, et propterea fuit stabilitum per magistrum Raymundum Berengarii(a), quod preceptores exceptis hiis, qui sunt in conventu vel in servitio priorum vel procuratorum magistri vel receptoris responsionum, debeant residentiam facere in suis baiuliis et preceptoriis et apponere diligentiam faciendi et accrescendi honorem et utilitatem domus, et nullus prior vel alter valeat eis concedere licentiam commorandi extra, nisi aliquo casu accidentur, quod vivere non possint aut alias in dictis preceptoriis vel baiuliis non possint tute manere, insuper neque dicti priores vel alii possint dare licentiam preceptoribus eundi extra prioratum nisi in casu, quo accederent messagerii vel tamquam nuntii ad magistrum, ipsius locumtenentem vel ad aliquem magistrum, principem vel dominum pro negotio religionis, et similiter commendator seu preceptor non det licentiam standi fratri extra baiuliam suam ultra xx dies, sed neque prior extra suum prioratum debeat exire sine licentia magistri vel sui locumtenentis nisi negotiandi pro factis religionis vel propter aliud aliquod arduum factum, quod commode non possit evitare, stabilitum est, quod dictum stabilimentum teneatur et observetur de puncto ad punctum, seu de clausula in clausulam secundum formam declaratam et specificatam per consilium. Et ad utilitatem et succursum [et] necessitatem conventus, quod in ipso conventu adminus duo priores resideant continue et duo commendatores de quolibet prioratu – forti debile comportantur(b) – et similiter de castellania Emposte. Qui priores et preceptores de triennio in triennium debeant mutari, quatenus in turno seu ordine uniuscuiusque eveniet, et si quis prior vel preceptor negligens fuerit accedere ad conventum in suo turno vel ordine, puniat[ur] ad discretionem magistri et bailivorum in conventu existentium. Hoc adiuncto prefato stabilimento, quod, si aliquis preceptor exceptis supradictis moram trahat extra baiuliam suam, receptor [illam] ponat in manu thesauri ad utilitatem (recipiat) ipsius thesauri [et recipiat] omnes eius redditus pendente tempore, quo residentia non faciet in eadem.


(a) At the chapter general at Avignon 5 March 1367, fc. e.g, BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 41v.
(b) BNF Ms. franç. 17255, fol. 91v:
le fort portant le faible.

Cf. 2272-Priors 23


Next Brethren 34 | Back to the Contents