Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2257-Priors 8


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 2 March, 1352.

NLM Arch. 69, fol. 20r.
Item quia pluries accidit, ut nobis intelligi datum est, quod multi fratres ad manus magistri retenti propter stultam confidentiam retentionis eiusdem alienaverunt et impignoraverunt bona nostre religionis comiseruntque plura crimina et malificia, susceperunt quoque a personis secularibus pecunias mutuatas et illis pariter dampna diversimoda intulerunt, unde contigit, quod, quia de eis cum eorum prioribus non poterant iusticiam assequi occasione retencionis prefate nec presenciam locumtenentis magistri, quia procul erat, adire poterant, habuerunt recursum ad curias seculares, deffectu racionis et iusticie in generale capitulum [ad] opprobrium et infamiam nostre religionis, ad obviandum premissis et substrahendum secularibus occasionis materiam habendi recursum contra fratrem aliquem ad curias seculares statutum est, ne fratres retenti ad manus magistri in omnibus casibus supradictis prelibata retencione gaudere valeant ullo modo, quinimmo prior in illis pro omnibus supradictis possit et debeat iusticiam exercere, prout in aliis non retentis ad manus magistri.


Next Priors 9 | Back to the Contents