Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2224-Bailiffs 22
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Rhodes 23 November, 1440.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 71v-72r.
Provisio facta ad officium magistri scutiferi
Item multis rationibus, que ad hec nos movent, ad utilitatem nostri communis thesauri statuimus et ordinamus, quod per magistrum et consilium baiulivorum et priorum [eligantur] duo probi homines de duabus diversis linguis, et mutentur de anno in annum semel, qui debeant visitare et respicere super officium magistri scutiferi tantum quantum pertinet amortatis [!] et balisteriis et illis, qui sunt deputati ad custodiam castri Rhodi, et aliis officiis, qui esse poterunt sub dicto magistro scutifero. Et si invenerint aliqui defectus, debeant referre mareschallo, qui teneatur sine dilatione adhibere remedium et providere secundum quod erit necessarium, et vult et mandat iustitia, aliter referatur domino magistro et suo consilio ad providendum remedio.
Next Bailiffs 23 | Back to the Contents