Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2225-Bailiffs 23


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 November, 1440.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 68v.
De electione et mutatione infirmarii
Item statuimus et ordinamus, quod ex nunc in futurum infirmarius eligatur per hospitalerium conventus Rodi de lingua Francie, si invenietur sufficiens tali exercitio, sin autem, debeat eligere unum equaliter ex omnibus linguis, ubi bonum inveniet, et teneatur presentare ipsum domino magistro et suo consilio, ut videat, si erit ydoneus et sufficiens, et tunc confirmare ipsum, et si non erit idoneus, providere pro alio, sicut supradictum est. Et dictus infirmarius non possit stare in dicto offitio ultra duos annos, et in fine dictorum duorum annorum dictus dominus magister et suum consilium debeant facere investigari diligenter super servitio, quod fecerit in dicto tempore, et [si] invenietur per veram informationem ipsum bene fecisse et servivisse necessitati, possit confirmari pro aliis duobus annis, alias debeat deponi et poni alius, sicut dictum est.


Next Bailiffs 24 | Back to the Contents