Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2220-Bailiffs 18
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Rhodes 23 November, 1440.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 71r.
Reformatio ad granarium conventus Rodi
Item quia est communis extimatio et opinio, quod in granario possi(n)t uti [read: fieri] multarum rerum tangentium damnum, equaliter omnium fructuum [read: fratrum] nostri conventus, stabilitum est et ordinatum per auctoritatem presentis generalis capituli, quod ad granarium deputetur et ponatur unus probus et bonus vir pro preceptore, dignus fide, qui habeat quolibet anno de gagio florenos triginta et tabulam duplam. Et quod omnia frumenta, ordea, biscopta et alia victualia communis thesauri sint confirmata in granario in locis bonis et tutis. Cuius granerii claves custodiant videlicet unam preceptor predictus et aliam duo probi homines, quilibet suam, qui eligantur per consilium et magistrum et consilium mature et cum bona deliberatione conservaturi et distributuri necessariam dicti frumenti, ordei et aliorum victualium, et sint de duobus diversis linguis, et mutentur de tribus mensibus in tres menses semel, et debeant tenere unum librum de receptis [et] missis, et teneantur reddere computum de toto, quod receperint et exposuerint de mense in mensem, quod continebitur per apodissam magni preceptoris, et si in dictis granariis inveniretur defectus aut a[u]gmentum, sit ad utilitatem et damnum communis thesauri proviso, quod omnia granaria aut magazeni, ubi esset frumentum, ordeum, biscoptum aut alia victualia, sint bullata bulla dicti magni preceptoris, excepto uno magno magazeno, quo dicti deputati possint uti ad faciendum eorum distributiones quotidianas preceptori granarii, secundum quod dictis erit necessarium.
Next Bailiffs 19 | Back to the Contents