Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2217-Bailiffs 15


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

NLM Arch. 350, fol. fol. 178v-179r [Liber bullarum].
Frater Anthonius etc. et nos conventus Rhodi domus eiusdem capitulum generale celebrantes venerando ac religioso in Christo nobis carissimo fratri Iohanni Slegelholtz dicte domus preceptori de Friburg, Henrein, Milhausen, Rod et Rotenburg ac magno bailivio nostri Rhodi conventus, prioratus nostri Alamanie salutem in domino sempiternam.

Preheminentias vestri officii et dignitatem ac onus per presentes tam vobis quam in officio et dignitate dicti magni baiuliatus successoribus declarare volentes – quod cum castrum nostrum sancti Petri in aciem Theuciorum situatum, ad cuius castri custodiam magna semper per nos fuit adhibita custodiendi diligentia, quia in iuri[s]dictione et territorio ipsorum Theuciorum inimicorum nostrorum est collocatum, et visitatione et reformatione indigere veridice dignoscatur tam super stipendiariis et armis ipsorum quam super munitionibus et provisionibus ipsius castri – volumus et ordinamus, quod vos magnus bailivius et quilibet in officio [et] dignitate in futurum successor seu vester locumtenens anno quolibet saltem semel, prout necessitas requisiverit, ad dictum castrum visitandi causa personaliter accedere debeatis cum galea religionis nostre vel quocumque alio navigio, prout melius vobis et successoribus vestris in officio videbitur. Volumus etiam et mandamus, quod fratres et familiares proficiscentes tam vobiscum quam cum successoribus vestris vel locumtenente ad dictum castrum visitationis predicte solummodo occasione recipere et habere debeant sumptus a nostro communi thesauro, prout dantur fratribus et familiaribus in galeis religionis nostre.

Ceterum etiam volumus et mandamus, quod vos venerandus magnus bailivius et quilibet successor in officio seu locumtenens in ipsa visitatione dicti castri stipendiarios utiles et bene armatos in eorum statu et esse et stipendiis teneamini conservare et retinere, inutiles vero et inabiles a stipendiis removere, alios abiles ac sufficientes in locum illorum subrogare, ponere et ordinare. Et si forsan ex iamdictis stipendiariis utilibus et sufficientibus ac in personis potentibus non sint armis congruis suffulti, eis terminum congruum et sufficientem debeatis assignare, infra quem debeant se ipsos armis sufficientibus munire sub pena amissionis stipendii eisdem ordinati. Volumus etiam et ordinamus, quod potestas vestra et successorum vestrorum ac locumtenentium non extendatur ad familiares capitanei ipsius castri nec etiam ad illos, qui fuerunt in conquesta eiusdem, nec ad illos stipendiarios, qui a civitate Smirna ad dictum castrum idem habitandi accesserunt, qui removeri non possint nisi prius licentiam habitam a nobis prefato magistro. Volumus etiam et mandamus pro conservatione vestri venerandi magni bailivii status et successorum vestrorum in dicto officio et dignitate in stipendiis in prima bulla alterius capituli generalis ordinatis(a) vos et successores vestros conservari.

Mandamus et precipientes cuilibet capitaneo tam presenti quam omnibus in futurum succedentibus in dicto officio capitaneatus sub virtute sancte obedientie [et] districtius iniungentes fratres vobis dicto venerando magno bailivio seu vestro locumtenenti in vestra visitatione obedire et parerere debeat ac etiam consilium, auxilium, favorem prestare, quotiens a vobis vel locumtenente vestro fuerit requisitus.

Qua visitatione facta in vestra reversione ad nostrum Rhodi conventum vos et successores vestri vel locumtenentes de omnibus in ipso castro inventis et occurentibus relatio nobis prelibato magistro plenaria fieri debeat.

In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa. Datum Rhodi in nostro conventu prefato nostro capitulo generali durante die octava mensis Maii anno incarnationis domini Mccccoxxxiiiio.


The statute cited in the stabilimenta cannot be found in one of the older collections of statutes used here. The text follows that of the letter of Master and Convent to the Grand Bailiff Fr. Johann von Schlegelholtz of 8 May, 1433.
(a)Cf. 2216-Bailiffs 14 .


Next Bailiffs 16 | Back to the Contents