Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2205-Bailiffs 3


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Limassol 5 November 1300.

NLM Arch. 69, fol. 12r.
Statutum est, quod admiratus fiat et ordinetur per capitulum generale, et quod habeat potestatem super omnes galeas et ligna armata, quas domus armari decreverit. Quodque possit ipse retinere galeotas et gentes armorum ac super exeuntes et solutiones facere in tesauro, qui tam in mari quam in terra sint ad eius imperium et mandatum. Si vero marescallus erit in armamento, admiratus et reliqui sint ad imperium marescalli. Omnes fratres et gentes armigere, qui descendent in terram, sint ad mandatum illius, quem marescallus locum suum tenentem deputabit. Cum autem erunt supra mare eundo et redeundo, sint ad preceptum admirati, nisi marescallus adesset. Admiratus insuper de lucro per galeas et ligna armata faciendo centum bisancios Sarracenicos pro pitancia habeat annuatim. Et si forte armamentum aliquod non fieret vel lucrum aliquod non haberet, valeat ipse centum bisancios Sarracenicos recipere de thesauro et ultra quinquaginta metras vini. Armaturas etiam et res alias quascumque pro armamento necessarias admirato preceptor Limassoni tradere debeat admirato.


Already edited [with mistakes] in: Cart., 4, no. 4515, p. 813sq., §13.


Next Bailiffs 4 | Back to the Contents