Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1205-Baiulivi 3


   Frater Guilielmus de Villareto magister
iii. Quod gentes armorum in mari sunt suppositi admirato, et si manescallus sit presens, eidem pareant

Stabilitum est, quod admiratus habeat potestatem super omnes galeas et navigia armata per religionem, quodque possit retinere(a) remiges et galiotos ac armorum gentes eisque faciet solutionem in thesauro, atque tam in mari quam in terra sint suppositi armigeri maritimi auctoritati admirati. Si vero manescallus erit in armamento, admiratus et reliqui sint ad mandatum manescalli et omnes armigeri, qui descendent in terram, stare debent ad mandatum illius, quem manescallus(b) suo loco deputabit. Cum autem erunt supra mare, eundo et redeundo sint ad preceptum admirati, nisi manescallus adesset.


(a) It follows, crossed out reg.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. mescallus.

Next Baiulivi 4 | Back to the Contents