Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2178-Esgart 10


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 21 September, 1449.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 79r-v.
De iustitia sguardiorum et mansionis
Dicunt sententiam et declarant dicti sex nomine [et] pro parte dictorum septem linguarum deputati quantum pertinet ad partem sguardiorum pro conservatione iustitie, quod ab hac hora inantea, quando aliquod debattum vel questio nasceretur cuiuscumque petitionis civilis vel criminalis, in quo baiulius aut prior interveniant, et petetur iustitiam ab eorum superiori administrari – excepto quod (non) sit inter fratres milites et servientes vel cappellanos, quia tunc pertinet ad magistrum et consilium –, magister dabit petenti sguardium et assignabit magistro scutifero caput ipsius sguardii. Et similiter inter fratres, qui sunt de obedientia mareschalli, milites, si oriatur aliquod debattum vel questio, actor ibit ad mareschallum, qui dabit petenti sguardium fratrum, et similiter magistro scutifero sguardii caput consignabit. Qui magister scutifer habito sguardii capite a magistro vel mareschallo non dabit amplius fratres linguarum sicut consuevit [read: libuerit], sed teneat hunc ordinem: Videlicet ibit ad baiulios vel eorum locumtenentes omnium linguarum et dicet qualiter magister vel mareschallus, prout erit ab altero ipsorum sibi commissum, certum inter certas partes concessum sguardium, nec declaret partes neque materiam, supra qua agi debet, sed solum petat sibi assignari fratrem unum ipsi[us] lingue aut plures, si pluribus opus erit, et baiulius aut locumtenens dicet: ‚Ego assigno tibi ...’, nominando quem voluerit. Et illum magister scutifer sguardio interesse iubebit, ut non alium pro alio ponet. Quod si aliter faciet, mareschallus eum puniat iuxta exigentiam iustitie secundum quod casus requiret. Et similiter quando mandetur sguardium vel fortium etc. semper necessarii fratres magistro scutifero a predictis consignentur, quousque tota iustitia sit finita, quando casus requirat. Et quantum predicta sguardia [read: quando predictum sguardium] transibit, debeat a partibus conservari, et magister teneatur illud executioni facere demandari. Quando vero mareschallus de aliquo fratre sue obedientie facere volet plantam, possit facere secundum consuetudinem usitatam.


Next Esgart 11 | Back to the Contents