Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2139-Chapter 3


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Valence 8 March 1382.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 44r.(a)
De fratribus, qui sunt rebelles et inobedientes.
Item statuimus, quod statutum magistri Elionis(b) loquens de fratribus, qui sunt aut erunt rebelles et inobedientes ad capitulum generale magistri sive ad capitulum provinciale aut ad obedientiam suorum priorum venire iustam occasionem non habentes, quinymo voluntate inordinata inobedientes et rebelles, habitu priventur et tam diu carceribus mancipentur, [ut] pro eis fiat poena et aliis fiet exemplar, per omnia in sua forma pristina observentur et manuteneantur punctuatim.


(a) With incorrect date (8 March 1397), date according to BNF Ms. franç. 17255.
(b) Enacted by the chapter general at Montpellier 23 October, 1330, cf. Tipton, p. 305.


Repeated by the chapter general at Aix-en-Provence 20 May 1410.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 47v-48r.
De confirmatione [stabilimentorum] contra illos, qui non veniunt ad capitulum provinciale. Item per hoc presens capitulum est ordinatum, quod stabilimenta contra illos, qui non veniunt ad capitulum provinciale, sint observata et executioni mandata iuxta ipsorum tenorem.


Repeated again by the chapter general at Rhodes 23-24 May 1428 Mai:

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 58r.
Quod preceptores debent interesse capitulis provincialibus
Item quia presentia preceptorum est valde necessaria in capitulis provincialibus et eorum absentia multum nociva et revertitur in vituperium et damnum religionis, propterea mandamus, quod stabilimentum editum per nostrum predecessorem magistrum Ioannem Ferrandis de Heredia referendo stabilimento magistri Elionis de Villanova contra tales fratres rebelles et inobedientes non venientes ad capitulum sit bene observatum et executum de toto in totum iuxta eius formam et tenorem.


Next Chapter 4 | Back to the Contents